PHOENICON

PHOENICON
PHOENICON
apud Strabonem, Ierichuntis vallis, in quo balsametum, seu potius palmetum, in valle Ierichuntis, in quo regia et hortus balsami; nam φοινικὼν ille διάῤῥυτος erat καὶ μεςτὸς κατοικιῶν plenus aedificiis. Ioseph. l. 17. c. 15. de Archelao Rege: Α᾿νοικοδομεῖ δὲ καὶ τὸ εν Ι῾εριχοῦντι βασίλειον ἐκπρεπῶς, Instaurat autem et Regiam Hierichuntinae vallis magnifice. Hanc enim verbis hisce intelligi patet inde, quod ibidem meminit τοῦ πεδίου φοίνιξιν πεφυτευμένου, planitiei palmis consitae. Theophrastus eam αὐλῶνα vocat. Iustinus vallem esse dicit, l. 36. c. 3. quae continuis montibus velus murô quôdam ad instar castrorum clauditur. Additque, in ea silva est ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmetô et opobalsamô distinguitur. Quae sylv omnino φοινικῶν est Strabonis, 100. stadia h. e. 300. iugera longus, in quo hortus balsami duplex, quorum alter viginti πλέθρα (h. e. 10. iugera) alter non paulo pauciora, continebat, Theophrastô teste. Et quidem horum maior senos balsami congios quotannisreddebat, cum minor vix singulis annis singulos congios impleret: quod ideo addo, quia Plinius, minorem hortum conferens
cum maiore, quem 20. iugerum esse vult, eum tantum pauciorum iugerum fuisse, scribit, l. 12. c. 25. Vide Salmas. ad Solin. p. 582. et 583.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BALSAMUM — ἐπιάργυρον Hesychio, quod argentô rependebatur. Nempe Alexandri Magni temporibus balsamum duplô argentô pensabatur, teste Pliniô l. 12. c. 25. Alexandrô magnô res ibi agente, totô die aestivô, unam concham implere iustum erat. omni vero… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHOENICONIS Come — Graece Φοινικὼν κώμη, h. e. phoenicon vicus, seu palmetum, non, ut alii male legunt, Φοινίκων κώμη, Phoenicum oppidum, apud Ptolemaeum, tractus est terrae in Arabia Felice, quem vetustis temporibus Saraceni incolebant, φοινικὼν dictus Procopio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Jericho — This article is about the city in the West Bank. For other uses, see Jericho (disambiguation). Jericho Other transcription(s)  – Arabic أريحا  – Also spelled Ariha (official)  – Hebrew יְרִיחוֹ …   Wikipedia

  • Innovationspreis Berlin-Brandenburg — Das Logo des Innovationspreises Berlin Brandenburg Mit dem Innovationspreis Berlin Brandenburg prämieren die Länder Berlin und Brandenburg gemeinsam herausragende Produktentwicklungen, Dienstleistungen und Konzepte regionaler Unternehmen und… …   Deutsch Wikipedia

  • Innovationspreis Berlin / Brandenburg — Mit dem Innovationspreis Berlin Brandenburg werden von den Ländern Berlin und Brandenburg die herausragendsten Produktentwicklungen, Dienstleistungen und Konzepte regionaler Unternehmen prämiert. Der Preis wird seit 1984 von der Berliner… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”